Book V

The Senate Meets in Exile

Sic alterna duces bellorum vulnera passos

In Macetum terras, miscens adversa secundis,

Servavit fortuna pares. Iam sparserat Aemo

Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:

5

Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis,

Quique colit primus ducentem tempora Ianum.

Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris,

Consul uterque vagos belli per munia Patres

Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes

10

Romanos cepit proceres: secretaque rerum

Hospes in externis audivit curia tectis.

Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,

Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,

Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.

15

Ut primum moestum tenuere silentia coetum,

Lentulus excelsa sublimis sede profatur:

Indole si dignum Latia, si sanguine prisco

Robur inest animis, non qua tellure coacti,

Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,

20

Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae:

Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,

Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.

Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,

Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis

25

Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,

Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,

Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta

Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,

Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo

30

Mutato sua iura solo. Moerentia tecta

Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,

Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos

Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit.

Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.

35

Ignaros scelerum, longaque in pace quietos

Bellorum primus sparsit furor: omnia rursus

Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis

Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis

Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis

40

Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.

Tollite signa, duces: fatorum impellite cursum:

Spem vestram praestate deis fortunaque tantos

Det nobis animos, quantos fugientibus hostem

Caussa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno:

45

Vos, quorum finem non est sensura potestas,

Consulite in medium, Patres, Magnumque iubete

Esse ducem. Laeto nomen clamore senatus

Excipit: et Magno fatum patriaeque suumque

Imposuit. Tunc in reges populosque merentes

50

Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis

Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus

Taygeti: fama veteres laudantur Athenae:

Massiliaeque suae donatur libera Phocis.

Tunc Sadalen, fortemque Cotyn, fidumque per arma

55

Deiotarum, et gelidae dominum Rhasipolin orae

Collaudant: Libyamque iubent auctore senatu

Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!

En tibi, non fidae gentis dignissime regno,

Fortunae, Ptolemaee, pudor, crimenque deorum,

60

Cingere Pellaeo pressos diademate crines

Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem:

Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi;

Accessit Magni iugulus: regnumque sorori

Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto

65

Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque

Appius Consults the Oracle

Casibus incertis et caeca sorte pararent,

Solus in ancipites metuit descendere Martis

Appius eventus: finemque expromere rerum

Sollicitat superos, multosque obducta per annos

70

Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.

Hesperio tantum, quantum submotus Eoo

Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle,

Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto

Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.

75

Hoc solum fluctu terras mergente cacumen

Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.

Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem

Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.

Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,

80

Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis

Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.

Ut vidit Paean vastos telluris hiatus

Divinam spirare fidem, ventosque loquaces

Exhalare solum, sacris se condidit antris,

85

Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.

Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum

Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?

Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus

Aeterni secreta tenens, mundique futuri

90

Conscius, ac populis sese proferre paratus,

Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,

Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,

Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,

Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,

95

Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra

Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.

Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,

Humanam feriens animam sonat, oraque vatis

Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam

100

Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat

Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.

Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum

Numen ab humani solum se labe furoris

Vindicat. Haud illic tacito mala vota susurro

105

Concipiunt. Nam, fixa canens mutandaque nulli,

Mortales optare vetat: iustisque benignus

Saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,

Ut Tyriis: dedit ille minas impellere belli,

Ut Salaminiacum meminit mare: sustulit iras

110

Telluris sterilis, monstrato fine: resolvit

Aera tabificum. Non ullo saecula dono

Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes

Quod siluit, postquam reges timuere futura,

Et superos vetuere loqui. Nec, voce negata,

115

Cirrhaeae moerent vates; templique fruuntur

Iustitio. Nam si qua deus sub pectora venit,

Numinis aut poena est mors immatura recepti,

Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris

Compages humana labat, pulsusque deorum

120

Concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo

Immotos tripodas vastaeque silentia rupis

Appius Hesperii scrutator ad ultima fati

Sollicitat. Iussus sedes laxare verendas

Antistes, pavidamque deis immittere vatem,

125

Castalios circum latices nemorumque recessus

Phemonoen errore vagam curisque vacantem

Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.

Limine terrifico metuens consistere Phoebas,

Absterrere ducem noscendi ardore futura

130

Cassa fraude parat. Quid spes, ait, improba veri

Te, Romane, trahit? Muto Parnasus hiatu

Conticuit, pressitque deum: seu spiritus istas

Destitit fauces, mundique in devia versum

Duxit iter: seu, barbarica cum lampade Python

135

Arsit, in immensas cineres abiere cavernas,

Et Phoebi tenuere viam: seu sponte deorum

Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri

Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae:

Seu Paean, solitus templis arcere nocentes,

140

Ora quibus solvat, nostro non invenit aevo.

Virginei patuere doli, fecitque negatis

Numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores

Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos

Candida Phocaica complectitur infula lauro.

145

Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos

Impulit. Illa, pavens adyti penetrale remoti

Fatidicum, prima templorum in parte resistit,

Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto

Verba refert, nullo confusae murmure vocis

150

Instinctam sacro mentem testata furore,

Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,

Quam tripodas, Phoebique fidem. Non rupta trementi

Verba sono, nec vox antri complere capacis

Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum

155

Excussae laurus, immotaque culmina templi,

Securumque nemus, veritam se credere Phoebo

Prod iderant. Sentit tripodas cessare, furensque

Appius: Et nobis meritas dabis, impia, poenas,

Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris,

160

Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu

Desinis ipsa loqui. Tandem conterrita virgo

Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis

Haesit, et insueto concepit pectore numen,

Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis

165

Spiritus ingessit vati: tandemque potitus

Pectore Cirrhaeo, non umquam plenior artus

Phoebados irrupit Paean: mentemque priorem

Expulit, atque hominem toto sibi cedere iussit

Pectore. Bacchatur demens aliena per antrum

170

Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta

Erectis discussa comis, per inania templi

Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti

Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne,

Iratum te, Phoebe, ferens. Nec verbere solo

175

Uteris et stimulis, flammasque in viscera mergis:

Accipit et fraenos: nec tantum prodere vati,

Quantum scire, licet. Venit aetas omnis in unam

Congeriem: miserumque premunt tot saecula pectus.

Tanta patet rerum series, atque omne futurum

180

Nititur in lucem: vocemque petentia fata

Luctantur: non prima dies, non ultima mundi,

Non modus Oceani, numerus non deerat arenae.

Talis in Euboico vates Cumana recessu,

Indignata suum multis servire furorem

185

Gentibus, ex tanta fatorum strage superba

Excerpsit Romana manu. Sic plena laborat

Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti

Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,

Inter fata diu quaerens tam magna latentem.

190

Spumea tunc primum rabies vesana per ora

Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu

Murmura: tunc moestus vastis ululatus in antris,

Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces:

Effugis ingentes, tanti discriminis expers,

195

Bellorum, o Romane, minas: solusque quietem

Euboici vasta lateris convalle tenebis.

Caetera suppressit, faucesque obstruxit Apollo.

Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi,

Tuque potens veri Paean, nullumque futuri

200

A superis celate diem, suprema ruentis

Imperii, caesosque duces, et funera regum,

Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes

Cur aperire times? An nondum numina tantum

Decrevere nefas? et adhuc dubitantibus astris

205

Pompeii damnare caput, tot fata tenentur?

Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris,

Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,

Ut peragat fortuna, taces? Tunc pectore vatis

Impactae cessere fores, expulsaque templis

210

Prosiluit. Perstat rabies; nec cuncta locutae,

Quem non emisit, superest deus. Illa feroces

Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo

Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:

Stat numquam facies: rubor igneus inficit ora,

215

Liventesque genas: nec, qui solet esse timenti,

Terribilis sed pallor inest: nec fessa quiescunt

Corda; sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus

Rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.

Dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur

220

Ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae.

Immisit Stygiam Paean in viscera Lethen,

Quae raperet secreta deum. Tunc pectore verum

Fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura:

Vixque refecta cadit. Nec te vicinia leti

225

Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:

Iure sed incerto mundi, subsidere regnum

Chalcidos Euboicae, vana spe rapte, parabas.

Heu demens, nullum belli sentire fragorem,

Tot mundi caruisse malis, praestare deorum

230

Excepta quis morte potest? Secreta tenebis

Litoris Euboici, memorando condite busto,

Qua maris angustat fauces saxosa Carystos,

Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,

Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus,

235

Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,

Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.

Interea domitis Caesar remeabat Iberis,

Caesar Faces Mutiny

Victrices aquilas alium laturus in orbem:

Cum prope fatorum tantos per prospera cursus

240

Avertere dei. Nullo nam Marte subactus,

Intra castrorum timuit tentoria ductor

Perdere successus scelerum: cum paene fideles

Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem

Destituere ducem: seu moesto classica paullum

245

Intermissa sono, claususque et frigidus ensis

Expulerat belli furias: seu praemia miles

Dum maiora petit, damnat caussamque ducemque,

Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses.

Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est,

250

Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta

Despiceret, staretque super titubantia fultus:

Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus

Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat,

Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.

255

Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto

Ira latens: nam quae dubias constringere mentes

Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,

Seque putat solum regnorum iniusta gravari,

Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax

260

Turba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est.

Effudere minas: Liceat discedere, Caesar,

A rabie scelerum. Quaeris terraque marique

His ferrum iugulis, animasque effundere viles

Quolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostri

265Eripuit: partem duris Hispania bellis:

Pars iacet Hesperia: totoque exercitus orbe

Te vincente perit. Terris fudisse cruorem

Quid iuvat Arctois, Rhodano Rhenoque subactis?

Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.

270

Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,

Quos hominum, vel quos licuit spoliare deorum?

Imus in omne nefas, manibus ferroque nocentes,

Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?

Quid satis est, si Roma parum? Iam respice canos,

275

Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos.

Usus abit vitae, bellis consumsimus aevum:

Ad mortem dimitte senes. En, improba vota!

Non duro liceat morientia cespite membra

Ponere, non anima glebam fugiente ferire,

280

Atque oculos morti clausuram quaerere dextram

Coniugis illabi lacrimis, unique paratum

Scire rogum. Liceat morbis finire senectam.

Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.

Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur,

285

Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis

Nescimus cuius sceleris sit maxima merces?

Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas

Omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris

Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis

290

Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat.

Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus

Nostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur.

Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum

Obsequium speres: irato milite, Caesar,

295

Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castris

Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.

Sic eat, o superi! quando pietasque fidesque

Destituunt, moresque malos sperare relictum est,

Finem civili faciat discordia bello.

300

Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?

Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar,

Fortunamque suam per summa pericula gaudens

Exercere, venit: nec, dum desaeviat ira,

Expectat; medios properat tentare furores.

305

Non illis urbes spoliandaque templa negasset,

Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus,

Passurasque infanda nurus. Vult omnia certe

A se saeva peti, vult praemia Martis amari:

Militia indomiti tantum mens sana timetur.

310

Non pudet heu, Caesar, soli tibi bella placere

Iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit

Sanguinis? his ferri grave ius erit ipse per omne

Fasque nefasque rues. Lassare, et disce sine armis

Posse pati: liceat scelerum tibi ponere finem.

315

Saeve, quid insequeris quid iam nolentibus instas?

Bellum te civile fugit.

Stetit aggere fulti

Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri

Caesar Quells the Insurrection

Non metuens: atque haec ira dictante profatur:

Qui modo in absentem vultu dextraque furebas,

320

Miles, habes nudum promtumque ad vulnera pectus.

Hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.

Detegit imbelles animos nil fortiter ausa

Seditio, tantumque fugam meditata iuventus,

Ac ducis invicti rebus lassata secundis.

325

Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis:

Invenient haec arma manus, vobisque repulsis

Tot reddet Fortuna viros, quot tela vacabunt.

Anne fugam Magni tanta cum classe sequuntur

Hesperiae gentes, nobis victoria turbam

330

Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli

Auferat et, vestri rapta mercede laboris,

Lauriferos nullo comitetur vulnere currus?

Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba

Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.

335

Caesaris an cursus vestrae sentire putatis

Damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur

Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,

Non magis ablatis umquam descenderet aequor,

Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis

340

Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum

Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti

Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur.

Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi

Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,

345

Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis

Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,

Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.

Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste

Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,

350

Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,

Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto

Curae castra deis, qui me committere tantis

Non nisi mutato voluerunt milite bellis.

Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis

355

Amolitur onus! sperantes omnia dextras

Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.

Iam certe mihi bella geram: discedite castris,

Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.

At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,

360

Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra,

Infidumque caput feriendaque tendite colla.

Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,

Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire,

Disce mori. Tremuit saeva sub voce minantis

365

Vulgus iners: unumque caput tam magna iuventus

Privatum factura timet: velut ensibus ipsis

Imperet, invito moturus milite ferrum.

Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur

Ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi

370

Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses.

Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes,

Atque perire timet; tam diro foederis ictu

Parta quies, poenaque redit placata iuventus.

Brudusium decimis iubet hanc adtingere castris,

Caesar Is Made Consul

375

Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus,

Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae,

Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus

Montibus: Ausoniam qua torquens frugifer oram,

Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro

380

Appulus Hadriacas exit Garganus in undas.

Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam,

Iam doctam servire togae: populoque precanti

Scilicet indulgens, summum dictator honorem

Contigit, et laetos fecit se console fastos.

385

Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto

Mentimur dominis, haec primum reperit aetas,

Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,

Ausonias voluit gladiis miscere secures.

Addidit et fasces aquilis, et nomen inane

390

Imperii rapiens, signavit tempora digna

Moesta nota. Nam quo melius Pharsalicus annus

Consule notus erit? Fingit solemnis Campus,

Et non admissae dirimit suffragia plebis,

Decantatque tribus, et vana versat in urna.

395

Nec coelum servare licet: tonat augure surdo,

Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.

Inde perit primum quondam veneranda potestas

Iuris inops: careat tantum ne nomine tempus,

Menstruus in fastos distinguit saecula consul.

400

Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,

Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,

Vidit flammifera confectas nocte Latinas.

Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva

Caesar’s Army Sets Sail for Greece

Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae,

405

Ocior et coeli flammis et tigride foeta

Transcurrit; curvique tenens Minoia tecta

Brundusii, clausas ventis brumalibus undas

Invenit, et pavidas hiberno sidere classes.

Turpe duci visum, rapiendi tempora belli

410

In segnes exisse moras, portuque teneri,

Dum pateat tutum vel non felicibus aequor.

Expertes animos pelagi sic robore complet:

Fortius hiberni flatus, coelumque fretumque

Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos

415

Perfida nubiferi vetat inconstantia veris.

Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,

Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.

Hic utinam summi curvet carchesia mali,

Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet,

420

Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto

Languida iactatis comprendant carbasa remis:

Rumpite, quae retinent felices vincula proras.

Iamdudum nubes et saevas perdimus undas.

Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas,

425

Exierant, et luna suas iam fecerat umbras,

Cum pariter solvere rates, totosque rudentes

Laxavere sinus: et flexo navita cornu

Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens

Suppara velorum perituras colligit auras.

430

Ut primum levior propellere lintea ventus

Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo

In mediam cecidere ratem: terraque relicta,

Non valet ipsa sequi puppes, quae vexerat aura.

Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.

435

Pigrius immotis haesere paludibus undae.

Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas,

Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister,

Immensumque gelu tegitur mare: comprimit unda,

Deprendit quascunque rates: nec pervia velis

440

Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem

Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.

Saeva quies pelagi, moestoque ignava profundo

Stagna iacentis aquae: veluti deserta rigente

Aequora natura cessant, pontusque vetustas

445

Oblitus servare vices, non commeat aestu,

Non horrore tremit, non solis imagine vibrat.

Casibus innumeris fixae patuere carinae,

Illinc infestae classes et inertia tonsis

Aequora moturae; gravis hinc languore profundi

450

Obsessis ventura fames. Nova vota timori

Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari

Ventorum vires, dum se torpentibus unda

Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam

Undarumque minae: coelo languente fretoque,

455

Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata,

Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim

Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.

Inde rapi coepere rates, atque aequora classem

Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo

460

Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.

Prima duces vidit iunctis consistere castris

Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus

Circueunt ripis. Apso gestare carinas

Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.

465

At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae

Praecipitant: neuter longo se gurgite lassat,

Sed minimum terrae, vicino litore, novit.

Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae

Composuit: miserique fuit spes irrita mundi

470

Posse duces parva campi statione diremtos

Admotum damnare nefas. Nam cernere vultus

Et voces audire datur: multosque per annos

Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta

Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis,

475

Te nisi Niliaca propias non vidit arena.

Caesaris adtonitam miscenda ad proelia mentem

Ferre moras scelerum partes iussere relictae.

Ductor erat cunctis audax Antonius armis,

Iam tunc civili meditatus Leucada bello.

480

Illum saepe minis Caesar precibusque morantem

Evocat: O mundi tantorum caussa malorum,

Quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu

Acta meo: summam rapti per prospera belli

Te poscit Fortuna manum. Num rupta vadosis

485

Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu?

Numquid inexperto tua credimus arma profundo,

Inque novos traheris casus? Ignave, venire

Te Caesar, non ire, iubet. Prior ipse per hostes

Percussi medias alieni iuris arenas.

490

Tui mea castra times? Pereuntia tempora fati

Conqueror: in ventos impendo vota, fretumque.

Ne retine dubium cupientes ire per aequor:

Si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus

Naufragio venisse volet. Iam voce doloris

495

Utendum est: non ex aequo divisimus orbem.

Epirum Caesarque tenet totusque senatus:

Ausoniam tu solus habes. His terque quaterque

Vocibus excitum postquam cessare videbat,

Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit,

500

Sponte per incautas audet tentare tenebras,

Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono

Expertus cessisse deo: fluctusque verendos

Classibus, exigua sperat superare carina.

Solverat armorum fessas nox languida curas:

505

Parta quies miseris, in quorum pectora somno

Caesar and the Tempest

Dat vires fortuna minor. Iam castra silebant;

Tertia iam vigiles commoverat hora secundos:

Caesar sollicito per vasta silentia gressu

Vix famulis audenda parat: cunctisque relictis,

510

Sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam

Egressus, vigilum somno cedentis membra

Transsiluit, questus tacite quod fallere posset.

Litora curva legit, primisque invenit in undis

Rupibus exesis haerentem fune carinam.

515

Rectorem dominumque ratis secura tenebat

Haud procul inde domus, non ullo robore fulta,

Sed sterili iunco cannaque intexta palustri,

Et latus inversa nudum munita phaselo.

Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum

520

Limina commovit. Molli consurgit Amyclas,

Quem dabat alga, toro. Quisnam mea nafragus, inquit,

Tecta petit? aut quem nostrae Fortuna coegit

Auxilium sperare casae? Sic fatus, ab alto

Aggere iam tepidae sublato fune favillae,

525

Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;

Securus belli: praedam civilibus armis

Scit non esse casas. O vitae tuta facultas

Pauperis, angustique lares! o munera nondum

Intellecta deum! quibus hoc contingere templis

530

Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu,

Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso,

Dux ait: Exspecta votis maiora modestis,

Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutus

Me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae

535

Debebis, manibusque inopem duxisse senectam.

Ne cessa praebere deo tua fata, volenti

Angustos opibus subitis implere Penates.

Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu,

Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:

540

Multa quidem prohibent nocturno credere ponto.

Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes

Concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,

Altera pars Borean diducta luce vocabat.

Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit,

545

Spectantes oculos infirmo lumine passus.

Lunaque non gracili surrexit lucida cornu,

Aut orbis medii puros exesa recessus:

Nec duxit recto tenuata cacumina cornu,

Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallens

550

Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.

Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus,

Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin:

Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volare

Ardea sublimis pennae confisa natanti:

555Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,

Instabili gressu metitur litora cornix.

Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,

Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangam

Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.

560

Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis:

Ad quorum motus non solum lapsa per altum

Aera dispersos traxere cadentia sulcos

Sidera: sed summis etiam quae fixa tenentur

Astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror

565

Terga maris: longo per multa volumina tractu

Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:

Turbida testantur conceptos aequora ventos.

Tunc rector trepidae fatur ratis: Adspice, saevum

Quanta paret pelagus. Zephyros intendat, an Euros,

570

Incertum est. Puppim dubius ferit undique pontus.

Nubibus et coelo Notus est: si murmura ponti

Consulimus, Cori verrunt mare. Gurgite tanto,

Nec ratis Hesperias tanget, nec naufragus oras.

Desperare viam et vetitos convertere cursus,

575

Sola salus. Liceat vexata litora puppe

Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.

Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar,

Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti

Trade sinum. Italiam si coelo auctore recusas,

580

Me pete. Sola tibi caussa haec est iusta timoris,

Vectorem non nosse tuum; quem numina numquam

Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,

Cum post vota venit. Medias perrumpe procellas,

Tutela secure mea. Coeli iste fretique,

585

Non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam

A fluctu defendet onus. Ne longa furori

Ventorum saevo dubitur mora: proderit undis

Ista ratis. Ne flecte manus: fuge proxima velis

Litora: tum Calabro portu te crede potitum,

590

Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti

Altera terra dari Quid tanta strage paretur,

Ignoras? Quaerit pelagi coelique tumultu

Quid praestet Fortuna mihi. Non plura locuto,

Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes

595

Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum

Vela tulit: sonuit victis compagibus alnus.

Inde ruunt toto congesta pericula mundo.

Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,

Core, movens aestus: iam te tollente furebat

600

Pontus, et in scopulos totas erexerat undas.

Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit:

Et dubium pendet, vento cui pareat, aequor.

Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas

Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.

605

Nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque

In fluctus Cori frangit mare: motaque possunt

Aequora subductis etiam concurrere ventis.

Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum

Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi

610

Crediderim: cunctos solita de parte ruentes

Defendisse suas violento turbine terras;

Sic pelagus mansisse loco. Non parva procellis

Aequora rapta ferunt: Aegeas transit in undas

Tyrrhenum: sonat Ionio vagus Hadria ponto.

615

Ah quoties frustra pulsatos aequore montes

Obruit illa dies! quam celsa cacumina pessum

Tellus victa dedit! Non illo litore surgunt

Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti

A magno venere mari, mundumque coercens

620

Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi

Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen

Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,

Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys

Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.

625

Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,

Ni superum rector pressisset nubibus undas.

Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer

Infernae pallore domus, nimbisque gravatus

Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.

630

Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt

Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.

Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis

Insonuit, motaque poli compage laborant

Extimuit natura chaos: rupisse videntur

635

Concordes elementa moras, rursusque redire

Nox manes mixtura deis. Spes una salutis,

Quod tanta mundi nondum periere ruina.

Quantum Leucadio placidus de vertice pontus

Despicitum; tantum nautae videre trementes

640

Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes

Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.

Nubila tanguntur velis, et terra carina.

Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:

Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est.

645

Artis opem vicere metus: nescitque magister,

Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti

Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim

Non valet in fluctus: victum latus unda repellens

Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.

650

Non humilem Sasona vadis, non litora curvae

Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos

Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae

Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar

Fatis esse suis. Tantusne evertere, dixit,

655

Me superis labor est: parva quem puppe sedentem

Tam magno petiere mari? Si gloria leti

Est pelago donata mei, bellisque negamur;

Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortem

Accipiam. Licet ingentes abruperit actus

660

Festinata dies fatis; sat magna peregi.

Arctoas domui gentes: inimica subegi

Arma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum.

Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.

Nulla meis aberit titulis Romana potestas.

665

Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum

Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum

Et dictator eam Stygias et consul ad umbras,

Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo

Est opus, o superi: lacerum retinete cadaver

670

Fluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque,

Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.

Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus

Invalida cum puppe levat: nec rursus ab alto

Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,

675

Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis,

Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes

Fortunamque suam, tacta tellure, recepit.

Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,

Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.

680

Circumfusa duci flevit, gemituque suorum

Et non ingratis incessit turba querelis:

Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?

Aut quae nos viles animas in fata relinquens,

Invitis spargenda dabas tua membra procellis?

685Cum tot in hac anima populorum vita salusque

Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,

Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum

Emeruit comitum, fatis non posse superstes

Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis

690

Nostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendae

Haec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquam

Tam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerum

In dubios casus et prona pericula mortis

Praecipitare solet. Mundi iam summa tenentem

695

Permisisse mari! Tantum quid numina lassas?

Sufficit ad belli summam favor iste laborque

Fortunae, quod te nostris impegit arenis?

Hine usus placuere deum, non rector ut orbis,

Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?

700

Talia iactantes, discussa nocte serenus

Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes

Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.

Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor

Ut videre duces, purumque insurgere coelo

705

Fracturum pelagus Borean, solvere carinas,

Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae

Permixtas habuere diu: latumque per aequor,

Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen.

Sed nox saeva modum venti velique tenorem

710

Eripuit nautis, excussitque ordine puppes.

Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt

Poturae te, Nile, grues, primoque volatu

Effingunt varias, casu monstrante, figuras.

Mox ubi percussit tensas Notus altior alas,

715

Confusos temere immixtae glomerantur in orbes,

Et turbata perit dispersis littera pennis.

Cum primum redeunte die violentior aer

Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu,

Praetereunt frustra tentati litora Lissi,

720

Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undas

Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.

Undique collatis in robur Caesaris armis,

Summa videns duri Magnus discrimina Martis

Pompey sends Cornelia to Safety

Iam castris instare suis, seponere tutum

725

Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam

Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli

Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas

Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,

Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu

730

Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,

Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam

Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem

Indulgere morae, et tempus subducere fatis.

Nocte sub extrema, pulso torpore quietis,

735

Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis

Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:

Humentes mirata genas, percussaque caeco

Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum.

Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit,

740

Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux,

Venit moesta dies, et quam nimiumque parumque

Distulimus: iam totus adest in proelia Caesar.

Cedendum est bellis: quorum tibi tuta latebra

Lesbos erit. Desiste preces tentare: negavi

745

Iam mihi: non longos a me patiere recessus.

Pracipites aderunt casus: properante ruina,

Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni:

Meque tuus decepit amor, civilia bella

Si spectare potes. Nam me iam, Marte parato,

750

Securos cepisse pudet cum coniuge somnos,

Eque tuo, miserum quatiunt cum classica mundum,

Surrexisse sinu. Vereor civilibus armis

Pompeium nullo tristem committere damno.

Tutior interea populis, et tutior omni

755

Rege, late, positamque procul fortuna mariti

Non tota te mole premat. Si numina nostras

Impulerint acies, maneat pars optima nostri;

Sitque mihi, si fata premant victorque cruentus

Quo fugisse velim. Vix tantum infirma dolorem

760

Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus.

Tandem vix moestas potuit proferre querelas:

Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,

Magne, queri: nostros non rumpit funus amores,

Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequenti

765

Plebeiaque nimis careo dimissa marito.

Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae:

Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,

Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse,

Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?

770

Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae

Absentem praestare caput? secura videtur

Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?

Ut nolim servire malis, sed morte parata

Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas

775

Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.

Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem

Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:

Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque

Audior, eventus rerum sciet ultima coniunx.

780Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:

Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.

Nec solvent audita metus mihi prospera belli,

Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim

Vel fugiente capi. Notescent litora clari

785

Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni,

Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?

Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent

Tutius arma fuga, cum te commiseris undis,

Quolibet infaustam potius deflecte carinam:

790

Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictis

Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla

Vult differre mora. Non moesti pectora Magni

Sustinet amplexu dulci, non colla tenere:

Extremusque perit tam longi fructus amoris:

795

Praecipitantque suos luctus, neuterque recedens

Sustinuit dixisse, vale vitamque per omnem

Nulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damna

Durata iam mente malis firmaque tulerunt.

Labitur infelix, manibusque excepta suorum

800

Fertur ad aequoreas, ac se prosternit, arenas,

Litoraque ipsa tenet, tandemque illata carinae est.

Non sic infelix patriam portusque reliquit

Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.

Fida comes Magni vadit duce sola relicto,

805

Pompeiumque fugit. Quae nox sibi proxima venit,

Insomnis. Viduo tum primum frigida lecto

Atque insueta quies uni, nudumque marito

Non haerente latus. Somno quam saepe gravata

Deceptis vacuum manibus complexa cubile est,

810

Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum

Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas,

Non iuvat in toto corpus iactare cubili:

Servatur pars illa tori. Caruisse timebat

Pompeio: sed non superi tam laeta parabant.

815

Instabat, miserae Magnum quae redderet hora.

Latin
English